Evangelium Secundum Marcum*

Caput 4: Versus 31

Sicut granum.HIER.Hoc semen iterum comparat grano sinapis, quod minimum in timore est, magnum in charitate, quae major est omnibus oleribus, quia Deus charitas est, et omnis caro fenum, et qui infirmus est, olera manducet. Et facit ramos misericordiae et compassionis. Cujus sub umbra pauperes Christi qui sunt coeli animalia delectantur habitare.Seminatum fuerit.A Christo sive ab homine in terra, vel in agro, id est in corde suo. Hic homo est sensus noster et animus, qui fovens granum praedicationis humore fidei facit pullulare in agro pectoris sui.Minus est,etc. Quasi contemptibilia praedicans, et primo non creditur, quia praedicat Deum hominem mortuum, crucifixum, hoc eloquentiae et sapientiae philosophorum comparatum minus invenitur.
(* Traductions européennes)